Habuit autem Elcana duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Et cum debuit dicere alteri de duabus, dixit secundae, innuens quia, licet pares essent in nomine uxorio, tamen haec secunda erat in amore viri. Erat autem Anna pulchra, sed sterilis, Phenenna vero fecunda. Et ascendebat vir ille tribus statutis diebus, secundum legem, in Silo ad adorandum. Erant autem in Silo filii Heli Ophni et Phinees sacerdotes. Cumque immolasset Elcana, dedit Phenennae, et filiis et filiabus ejus partes, Annae autem dedit partem unam tristis. Quidam putant hoc dictum esse de vestibus novis, quas distribuebat uxoribus et liberis in die festo. Sed magis putandum est esse dictum de partibus sacrificiorum, quae contingebant offerentes, quas tanquam sanctas Levitae caeteris distribuebant. Hebraeus sermo magis videtur sonare, dedit ante missionem unam duplicem, quasi unam partem aequipollentem duabus. Porro Anna tristis erat pro sterilitate, et non sumebat cibum, et egressa est ad fores tabernaculi, ut oraret, Heli sedente ante postes, ut, quaerentes consilium, paratum eum invenirent, et flens Anna votum vovit Domino. Domine exercituum, si dederis mihi sexum virilem, dabo eum tibi Nazaraeum omnibus diebus vitae suae. Et attendens Heli motum labiorum vocemque non audiens, aestimans temulentam ait: Digere paulisper vinum quo mades. Quae respondit: Nequaquam, Domine. Sed mulier infelix ego sum, usque adhuc. Ora pro ancilla tua. Intelligens autem eam Heli sterilem, ait: Det tibi Deus Israel petitionem tuam. Hebraeus tamen habet, dabit. Unde mulier ex promissione sacerdotali secura abiit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, id est animus ejus non est deinceps distractus in varietates dubitationis.